Rozmiar: 15909 bajtów

CXCII.

1345, September 29. Münsterberg.

Herzog Nicolaus (No. CLXXXVI.) gestattet die Aussetzung des Dorfes Schrom.

(I)n nomine domini amen. Et si quibuslibet hominibus nobis subiectis ex innata nobis generositate benivolentiam exhibere debeamus et gratiam, illis tamen potissime favorem cum effectu liberalius impendere nos oportet, qui non solum in articulo necessariis rebus notabiliter nobis subvenerint, verum etiam pro nostra salute dominum deum interpellant. Ea propter nos Nicolaus dei gracia dux Slesie et dominus in Munstirberc, presentibus notum facimus universis et singulis, quibus nosse fuerit oportunum, quod constitutus coram nobis religiosus vir, dominus Syghardus abbas de Kamencz, nobis exposuit querulose, quot propter oppressiones debitorum ac usurarum ipsum monasterium cottidie deperiret, supplicans nobis, quatenus pro relevamine huiusmodi oppressionis, curiam suam in Schrham Munstirbergensis nostri districtus ad villam exponere ac locare cum rusticis favere dignaremur ea sane libertate, iure ac dominio, prout ipsam curiam hactenus libere habuit et possedit. Qua propter cupientes gratiosius et totis affectibus eidem domino abbati et suis fratribus complacere ac ipsorum beneficiis quanta gracia valemus respondere, ipsorum petitioni benivole annuentes, ex mera libertate ac pia compassione favorabiliter licentiamus, dictam curiam Schram et omnes agros ipsius, sicuti eis placuerit, ad villam locare cum rusticis, veluti premittitur, omnes ac singulas libertates et gratias ipsis a nobis ac a nostris predecessoribus datas, venditas et concessas habendas et possidendas perpetuis temporibus confirmantes, ita quod exiverit et in antea dictam villam in Schram cum universis et singulis suis pertinentiis, utilitatibus et proventibus scultetia, taberna ac supremo iudicio ab omni exactione tributaria, que in pecunia vel in annonis seu pro defectu monete sive alio quovis iure, quod de aliis bonis vel villis extorquere consuevimus, etiam absque dextrali servitio, plena libertate pre­dicto monasterio pro remedio animarum nostrorum progenitorum ac nostro veri testamenti nomine donamus et conferimus possidenda, ita ut nunquam de cetero perpetuis temporibus inponamus eisdem rusticis aliquas petitiones sive exactiones, quotienscunque hec bonis similibus in terra nostra indixerimus communiter vel divisim, quemadmodum in prioribus eorum privilegiis auten­ticis plenius est expressum; nobilibus: Johanne Budow, Ulrico Schaf militibus; Nicolao de Lybenow, Franczchone de Grunow, Andrea Eychholcz marscalco nostro, Nicolao Goler (?) fidelibus nostris, Johanne de Magna Salina curie nostre notario, testibus ad premissa. Datum Munstirberg in die beati Michaelis, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo quinto.

Or. Perg. An gedrehten Fäden von rothgrüner Seide das S. des Herzogs mit Rücksiegel.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów